Annus
2 0 1 7


Francogallia. Hodie in senatusconsulto Praeses Emmanuel Macron declaravit: "Magni profugi et migrantes oeconomici differunt. Confusio inter duas condiciones omnino desit." Praeses Francogallicus senatoribus praestantibus repetivit: "Europaeis auxilium, comitas et acceptio profugorum propter politicas vel bellicas causas nobis praebendae sunt. At in perturbatione omnia colligere nolite: migrantes ob pecuniarias causas nobis non accipiendi sunt. Nam, fines nostros integros permanere debemus. "Pro perfugio" nos praedicere nequemus, nisi hoc in substantia permutemus. Enim, perfugarum dignitatem asylii currens conceptio non permittit." Praeterea: "Maiores hoc anno expatriationes e Lybia futurae" Congregatio Nationum (UN) existimat. His diebus, summit de advenis erit, quoniam migrationes XX per centum hoc anno creturae sunt. In consiliis imminentibus Praeses Europaeus Tusk et Praefectus Europae Johannes Claudius Junker cum Primis Ministris variarum Nationum.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae