Annus
2 0 1 7


DENUO ISRAELES MUNITIONES SYRORUM AGGRESSI SUNT

Missilia erratica interdum in territorum Israelis ceciderunt

Israele.jpg

Denuo Israeles munitiones Syrorum aggressi sunt. Exercitus Israelianus cives monuit, ne loca prope oppidum Quneitra sita peterent, ubi inter exercitum Syriacum et rebelles acerrime pugnatur. Nam haud raro fit, ut missilia erratica in eam partem iugorum Golaniorum decidant, quam Israeles occupaverant.

Iam Saturni die aeroplanum militare Israelium Syros petiverat; quo impetu duo milites Syri occisi sunt. Sic Israeles decem tela paulo ante in iuga Golania missa ulti esse dicuntur.

Beniaminus Netanyahu, primus minister, minatus est se impetus in terram suam ulturum: “Non patiemur”, inquit, “ tela in territorium nostrum mitti.” Omni impetui acriter responsum iri. Praeterea Persas vituperavit, quod copias suas in Syria collocarent et milites Hisbollahianos novis armis instruerent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae