Annus
2 0 1 7


PAVOR REDIIT BRUXELLAS

Unus territor in atrio stationis ferriviariae occisus est

bruxelles2.jpg

Incursus territorum non intermittuntur: post petitiones Londinii, Lutetiae factas, iterum Bruxellis in statione ferriviaria praecipua magna perturbatio exorta est. Priore die Lunae parva diruptio, nonnulli ictus armorum multitudinem viatorum exterruerunt. Facinoris obnoxium virum triginta quinque fere annorum constat fuisse, qui statim prospectus a biocolytis caederetur. Illum in atrio stationis materiam ad displodendum idoneam secum tulisse fragoremque in imis scalis effecisse; in incerto esse utrum rem dirumpentem in cingulo an in vidulo habuerit. Nullum civem occisum vel sauciatum. Diruptionem factam esse cum territor se conspectum a custodibus publicis intellexisset, ex qua pavor, perturbatio, fumus gignerentur. Sunt qui dicant territorem Allah extulisse; alii Jihadistas adhuc adesse eum clamavisse ferunt.

Usque ad mediam noctem timor fuit ne novae diruptiones certo tempore supervenirent; etiam cadaver humi mansit nonnullas horas ne periculose amoveretur; tandem periti pyrobolorum innoxium cingulum reddiderunt. Tota urbs aliquantum temporis impedita est, cum autocineta, laophora, tramina detinerentur

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae