PERSAE QATARENSIBUS COMMEATU INTERCLUSIS SUCCURRUNTNonnullae civitates Arabicae Qatar accusant quod fautor regni Chalifi sit
Cum nonnullae civitates Arabicae Qatarenses omni commeatu interclusissent,
quod territores Islamisticos adiuvarent et cum Persis, inimicissimis suis,
aliquid rationis haberent, Persae quinque aeroplana Doham, in caput
emiratus, miserunt, quae alimenta recentia, imprimis poma oleraque,
transportarent. Praeterea tres naves onerarias alimentorum plenas exituras
procuratores nuntiorum Persici dixerunt. Quibus navibus plures successuras
esse, si Qatarenses id petivissent.
Qui interim negaverunt se cives Saudiarabicos, Aegyptios, Bahrainianos
civesque Unitorum Emiratuum Arabicorum e terra sua expulsuros esse. Se non
consulturos in cives alienos, quorum duces inimico animo rationes, quas
secum habuissent, interrumperent.
In tanto discrimine non mirum est, quod collocatores solliciti sunt:
Pretium petrolei his diebus quattuor centesimis minutum est. Sunt quidem,
qui dicunt id effectum esse copiis petrolei auctis , quas Americani in
horreis suis retinerent.
Qatarensibus commeatu interclusis incertissimum est, quid sequatur.
Timendum est, ne dissensiones inimicitiaeque inter Saudiarabes et Persas,
qui de principatu totius regionis certant, amplius ingravescant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|