MENSIS IUNIUS "MAIO" NON FAVITSubsellia factionis conservativae Anglorum imminuta sunt
Mense Iunio praeteriti anni maior pars civium Regni Uniti Brexitum
decreverunt: hoc anno eodem mense Ministra Primaria Theresa May, factionis
conservativae, numerum suffragiorum maximum non tulit ut magna vi et
auctoritate asperum exitum ab Europa statueret, immo e comitiis ante tempus
habitis imminutio subselliorum secuta sunt , CCCXVIII pro CCCXXVI
necessariis sine sociis ad administrandum. Contra auxerunt Laboristae
quibus CCLXII sellas Britanni tribuerunt.
Qua re a multis rei politicae viris senatus legatioque popularis
existimantur necessitati “suspensi” conflandi cum gregibus minoribus
societatem ut administratio debilis institui possit. Hodie Georgius
Osborne, conservativus, qui iam fuit minister rei nummariae publicae
adfirmare ausus est: “Theresa May mortua ambulans est, mox casura”.
Plurimis instantibus ut munus deponeret, cognito suffragiorum exitu, ante
triduum Prima Ministra ad reginam Elisabetham se contulit ad novam
gubernationem auxilio Unionis Hiberniae Septentrionalis apparandam. Se
Britanniam in pactionibus de exitu ab Europa acturam esse, securitati ab
Islamismo consulturam. “Nunc ad operandum eamus!” sic demum declaravit.
Quid de Brexitu? Eritne mollis ? Victis partibus conservativis sunt qui
putent commercii bellum cum Europa vitari posse nec impediri quominus cives
Europaei libere in Regnum Unitum adeant. Tamen ingentissima compensatio
damni Britannis reposcetur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|