Annus
2 0 1 7


Brasile. Vincentius Macrì. Hoc nomen capitis gregis mafiosi Bruttii "Commissi". Hodie ipse a militia civili civitatis Sancti Pauli, quae maxime cum militia civilis Brutia operam dedit, comprehensus est. Nam, creberrima compositio cum militibus Reginis ad deprehensionem principis latitantis maximi momenti fuit. Praeterea, etiam Militia Civilis Internationalis (Interpol) in opere primas partes habuit. Ipse dux gregis filius Antonii Macrì, ut "capitis duorum orbium" nomen praeclarus in toto orbe factus est. Auctoritas virorum Macrì in continenti Americano omni summa: et in Canada et in Civitatibus Coniunctis (US). Vincentius Macrì in aeriporto Sancti Pauli hodie exceptus. Ipse Caracasiam advolare conatus est. Multis ab annis ille Macrì omnia negotia in Batava civitate Aalsmeer administravit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae