SOROS REGIMEN HUNGARICUM ACERRIME VITUPERATOrban accusatus est quod simulatam democratiam instituisset
Aequo acrius Georgius Soros, vir locupletissimus natione Hungarica, in
Victorem Orbán, primum ministrum Hungariae, invexit, cum diceret Orbánum
rem publicam “mafiosam” instituisse. In tali re publica democratiam per
speciem quidem valere, sed rei publicae administratores diurnarios
iudicesque morem sibi gerentes ad sua ipsorum commoda et ad potestatem
retinendam convertere.
Orbánum, qui gloriatus esset libertate Hungariae servata, hominem
quaestuosum ac dubium se dixisse, qui id contenderet, ut quam maxima
advenarum multitudo in Europam se effunderet. Quod quidem numquam in animo
se habuisse.
Quod autem cives consiliis illius tam fortiter restitissent, sibi inopinato
accidisse. Se gloriari Universitate Centrali Europaea ideo condita, ut
libertatem academicam non solum ab regimine Hungarico, sed etiam ab ipso
suo auctore defenderet.
Ex ea re se didicisse liberas civitates non solum legibus esse defendendas,
sed cives ipsos eam libertatem praestare debere. Quod quidem ab
universitate studiorum a se condita praestari. Ceterum se non dubitare,
quin iudices postremo rem secundum se ipsum iudicaturi essent.
Praeterea maximae sibi esse admirationi, quanta virtute populus Hungaricus
regimini „fraudolento ac corrupto“ resisteret.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|