"Societas cum rei publicae rectione Americana maximi momenti." Ita Cancellaria Germanica Angela Merkel hodie in conventu publico Berolini cum Primo Ministro Indico Nerendra Modi adloquitur. "Maxima quoque societas cum aliis civitatibus, quorum valdissima Sina Indiaque." Postea, altera in expositione orationis Praeses Merkel de Europaeis rebus disputavit. Nam Cancellaria Germanica de parte Europaea in tabula latruncularia globali dixit: "Convenientia ultra Atlanticum Oceanum magni momenti ut Europa in toto orbe augeri possit. Sed quod maioris facio, qui nos confirmari possimus, hoc est: ut Europa fatum suum apprehendat. Enim, hoc maximum ut "actorem nixum" fieri valeamus. Demum, administrationem externorum communem adipisci debemus." Scripsit Andreas Novocomensis
|