Annus
2 0 1 7


DE CAEDE MANCUNII EFFECTA

Petitio terroristica minores aetate mortifere contigit

Manchester.jpg

Salman Abedi nomen est ei qui ipse sibi mortem conscivit Mancunii priore die Lunae vespere ut caedem perpetraret exeuntibus adulescentibus ex harena ubi spectaculum musicum habitum erat. XXII perierunt, inter quos maior pars minoris aetatis, LIX sauciati sunt. Regnum Chalifi (ISIS) sibi ante vindicavit incursum territoris insequenti mane quam nomen percussoris vulgatum esset. Interea controversia exorta est quod munera securitatis, ut ab actis diurnis “Telegraphus cotidianus” (The Daily Telegraph) relatum est, quinquies nuntios de condicione periculosa pertinenti ad territorem non recepissent: nonnullos illius amicos edocuisse publicae securitatis custodes cum ipse dixisset se tromocratam et sui interemptorem esse bonum existimare.

Petitor, viginti tres annos natus, Britannicus sed oriundus a Libya instrumento potenti ac elaborato apparato sese displodit. Dubium non est quin auxilio aliorum jihadistarum incursum terroristicum perfecerit. Nuper redierat in Regnum Unitum e Libya, ubi Tripoli die Mercurii pater et fratris minor natu comprehensi sunt, immo constat eum etiam in Syria commoratum esse. Frater Hashem aperte confessus est se et parentem rei publicae Islamicae participes esse, adeo ut non modo noverit consilium fratris Abedi, sed etiam Tripoli petitionem tromocraticam apparaverit. Usque ad hodiernum diem octo alii suspecti detenti sunt; tamen periculum indictum manet ne novae petitiones fiant: qua re plurimi conventus publici vetiti sunt.

Nuper Regina Elisabetha in nosocomium pueros sauciatos visitatum se contulit; nemo puellae octo annorum, minimae natu, quae periit in calamitate, oblivisci potest.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae