ROHANI ITERUM PRAESES CREATUS EST
Factio moderata in suffragiis praesidialibus duriori praestitit
Nihil effecerunt, qui rigido regimini in Persia favent, populo metu
oppresso: Hassan Rohani iterum praeses creatus usque ad annum MMXXI
potestatem obtinebit. Qui LVII centesimas suffragiorum adeptus est, Ebrahim
Raisi, adversarius eius, XXXVIII tantum centesimas.
Rohani quidem non modo vicit, sed partes rigidorum coercuit, quos in
certamine suffragatorio vehementer aggressus erat. “Iam satis superque “,
inquiit, “vetandi ac iubendi. Homines liberi esse volunt.“
Ex quo apparet populum clericum summum neglexisse, qui suasisset , ut
praeses proximus a civitatibus occidentalibus se averteret.
Palma tamen quadam ex parte adiutori praesidis , Akbari Rafsanjani,
tribuenda est, qui , antequam mense Ianuario mortuus est, familiari cuidam
dixisse fertur se ultionem seram exacturum, si Rohani victor e suffragiis
exisset. Rafsanjani anno MMXIII Rohanio favit, cum ipse praesidiatum petere
vetitus esset.
Rohani in primo praesidiatu multa, quae promiserat, exsequi non potuit.
Controversia de re atomica sedata tamen res oeconomicae prospere non
ceciderunt. Cum populus exspectet condiciones nunc meliores futuras,
timendum est, ne adversarii eius rigidi pluribus iam cladibus acceptis
summam dent operam, ut eum in propositis exsequendis impediant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|