Annus
2 0 1 7


MOON JAE-IN BOREOCOREANOS PLACARE VULT

Corea Septentrionalis novo praesidi Austrocoreae cordi est

Corea2.jpg

Moon Jae-in, novus praeses Austrocoreanus, quondam in percontatione dixit se, si in sphaera crystallina videre posset res futuras, matri suae nonaginta annos natae monstraturum fuisse patriam suam Boreocoreanam, qualis hodie esset quidque propinqui illic agerent. Cum Coream coniunctam desideraret, „Materculam meam“, inquit, „in patriam ducere et ipse senectutem ibi degere vellem.” Corea Septemtrionalis Moonio semper cordi erat, qui in receptaculo profugorum anno MCMLIII natus est. Parentes eius patriam temere relictam numquam obliviscebantur.

Moonio persuasum est periculum belli superari non posse, nisi utraque pars ad colloquia esset prompta. Iam primo praesidiatus die Moon dixit se paratum esse ad Kim Jong-un, tyrannum Boreocoreanum, occasione data conveniendum. Quo dicto se quasi reanimatorem illorum actorum consiliorumque se praestitit, quae a sole fulgente appellati erant et anno MM effecerant, ut praeses Austrocoreanus ducem Coreae Septemtrionalis visitaret. Moon numquam desiit rationes regiminis severas vituperare, quibus discordiae inter utramque civitatem crevissent. Immo pollicitus est se denuo rebus oeconomicis Boreocoreanis auxilium praebiturum hortosque technologicos in urbe Kaesong reseraturum, qui anno MMXVI clausi erant.

Sed Moon ut homo rei publicae peritus non ignorat se proposita impetrare non posse Civitatibus Unitis invitis. Quamobrem id contendit, ut quam primum praesidem Trump conveniat, eo magis, quod etiam Trump nuntiaverat se “certis condicionibus” in Coream Borealem iter facturum, ut Kim Jong-un conveniret.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae