PETITIO CHEMICA NON EXSTITIT
Peritus Americanus gasium noxium in Syriam non coniectum esse declaravit
Incursus auxilio gasiorum in pago Syriaco Khan Sheikhoun prope Idlib non
effectus est: quam sententiam professor scientiae peritus missilium
ballistariorum Theodorus Postol, iam consultor apud vim nauticam Civitatum
Unitarum, declaravit; inspectis centenis photogrammatum iudicavit non illic
tenias visificas factas esse, ubi ergasterium percussum est sed in cunicolo
in saxo excavato. Praeterea gasium Sarin nominatum adhibitum non olere et
colore carere, aliter ac dictum esse, quasi nubes russea et foetida
fuisset. Deinde necesse ventum nubem noxiam in pagum circiter trecenta
metria absentem impellere, quod non extare. Reliquias autem ex photographiis
ictus armorum quam pyrobolos demonstrare. Demum imagines emissas et tempus
petitionis non congruere; photographemata puerorum vetera. Etiam aliqui
societatis NATO de re dubitant.
Praeses Assad prorus negavit se armis chemicis usum esse; omnia se iam
dedisse ex foedere cum Ordine Nationum Unitarum anno MMXIII facto. Actio
bellica per interrete et instrumenta communicationis, ut videtur, simulata
est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|