Annus
2 0 1 7


DE TUMULTU IN CONVENTU NATIONALI MACEDONIAE FACTO

Fautores prioris praesidis magnam vim adhibuerunt cum novus natione Albana creatus esset

Macedonia.jpg

Asseclae furentes Nicolae Gruevski, qui per annos summam potestatem in re publica obtinebat, Iovis die Scopis, in capite Macedoniae, in sedem conventus nationalis irruperunt. Aggressores , quorum pars caput velaverat, sellis arreptis impetum fecerunt in legatos factionis oppositae , ex quibus octo vulnerati esse dicuntur.

Unio Europaea et multi legati civitatum occidentalium vim adhibitam acerrime vituperaverunt: custodum publicorum esse praesidium conventus praestare.

Spectatores nuntiaverunt in tanto tumultu non solum legatos ad conventum, sed etiam diurniarios esse verberatos. Custodes publicos raros praesto fuisse impetumque prohibere non potuisse. Ex photographematis apparet etiam Zoranum Zaev, primum ministrum designatum, vulneratum esse.

Causa furoris fuit, quod democratae sociales regimini adhuc oppositi et legati Albani Talatum Xhaferi, hominem natione Albana, praesidem conventus creaverant. Quam rem cum partes Gruevskii coniurationem appellavissent, Federica Mogherini, cui res externae ab Unione Europaea commissae sunt, electionem ut democraticam probavit.

Partes Gruevskii, postquam III.Id.Dec. populus comitia habuit, orationibus perpetuis ac per dolum prohibebant, ne legati ad conventum magistratus novos crearent. In ea re ab ipso praeside rei publicae adiuti sunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae