DIURNARIUS ITALICUS IN TURCIA DETENTUS EST
Gabriele Del Grande apud finem Syriacum comprehensus est
Die X mensis Aprilis diurnarius et historicus rerum recentiorum Gabriele
Del Grande apud finem Syriacum a custodibus publicis Turcis comprehensus
est et in Turcia apud sedem custodiae dispensationis detentus. Administer
Italicus negotiis exteris praepositus ut liberaretur postulavit; plurimi
pro eo ante Quirinalem, sedem Praesidis Reipublicae reclamaverunt. Ut a
quibusdam auctoribus relatum est eodemque Administro de exteris Italico
ille retentus est quod adesset in loco Turciae ad quem accedere non
liceret, id est prope confinium Syrum.
Gabriele Del Grande scriptor est (blogger) ephemeridis
interretialis (Fortress Europe) qua numerat narratque de rebus et
naufragiis migrantium qui ab Africa Mare Mediterraneum transire conantur ut
in Europam perveniant. Tamen commentarii desierunt die XVI mensis Februarii
anno MMXVI. Scripsit autem symbolas in actis sinistrarum partium, tres
libellos et chronica de bello Syriaco edita ab actis Italicis
“Internationale”. Insinuatum est eum iter fecisse in Syriam auxilio
rebellium Syrorum, praesidis Assad adversariorum. Difficile est veram
causam custodiae in Turcia novisse, quae profecto rei politicae conectitur.
Telephonice dixit se bene valere, nulla vi allata, tamen omnia sua occupata
esse, nullo scelere tributo. A nonnullis diebus ad reclamandum edere
recusavit. Tandem ante biduum legationem Italicam convenit: nunc nihil
edit, sed bibit, a medico inspectus; etiam cum patrono locutus est. Spes
est ut mox e custodia dimittatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|