Annus
2 0 1 7


TILLERSON SERGIUM LAVROV CONVENIT

Diffidentia de re militari crevit inter Russos et Americanos

Tillerson.jpg

Cum discordiae inter Russos Americanosque ingravescerent, praecipue propter res in Syria gestas, Rex Tillerson, minister rerum externarum, Moscoviam venit, ut Sergium Lavrov, collegam Russum, conveniret.

Lavrov dixit Russos et Americanos in eo consentire, quod de armis chemicis , quibus tot homines perissent, libere inquirendum esset, ne diutius lateret, cuius culpa id factum esset.

Eodem fere tempore Russi resolutioni Consilii Securitatis Nationum Unitarum intercesserunt (quod octies fecerunt , postquam bellum civile exortum est), quae Syros obligavisset , ne inquisitores internationales ab officio impedirent.

Cum disputaretur, quid Bashar al Assad in civitate posthac acturus esset, cognosceres, quantum utriusque sententiae inter se distarent. Rex Tillerson “non dubitamus”, inquit, “quin potestas eius ad finem pervenerit.” Russorum esse id agere, ut ille necessitatem intellegeret. Lavrov renuens « non ignoramus», inquit, « quosdam conatos esse hoc modo tyrannos vel dictatores deicere. Sed non memini dictatore sic deiecto ullam rem melius evenisse.“

Vladimirus Putin in percontatione televisifica de rationibus interrogatus, quales essent inter Russos et Americanos, “ postquam Donaldus Trump praesidiatum iniit », inquit, „diffidentia alterius partis crevit, praecipue in re militari.“

In tantis difficultatibus Sergius Lavrov tamen credit fieri posse, ut colloquia sustineantur. “nos ut realistae”, inquit, “intellegimus tantas discordias superari non posse nisi studio ac contentione.”

Interim Donaldus Trump negavit copias maiores in Syriam missum iri. Sed “Putin personam adiuvat “, inquit, “vere pessimam. Quid est Assad nisi saeva bestia?” Praeterea Russos incusavit, quod non ignoravissent impetum armis chemicis imminere. „vellem dicere eos id ignoravisse, sed certe fieri potuit, ut notitiam eius rei haberent.“

Iam antea Turci pro certo habuerunt ex urina et sanguine eorum, qui post impetum in Turciam transportati essent, apparere gasium mortiferum adhibitum esse, quod „Sarinum“ appellatur. Vladimirus Safronkov, legatus ad Nationes Unitas vicarius id miratus „ Cum nemo exinde illum locum viserit“, inquit, „qui potest fieri, ut eius rei tam certi estis?“

Nuperrime Bashar al Assad insimulationes Americanorum eorumque sociorum reiecit, cum diceret impetum illum omni ex parte esse fictum. Exercitum suum iam nulla arma chemica habere. De re ipsa libere et a liberis civitatibus esse inquirendum, ne quis eventu pro suo ipsius commodo abuteretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae