Annus
2 0 1 7


TURCI RUSSOS PROPTER AUXILIUM SYRIS DATUM VITUPERANT

In incerto est quisnam gravissimi sceleris armis chemicis suscepti auctor fuerit

Syria.jpg

Cum civitates occidentales Basharem al Assad, praesidem Syriae, gravissimorum scelerum insimularent, quod armis chemicis in cives suos saeviret, Turci Russos vituperaverunt, quod regimen illius defenderent. Mevlüt Cavusoglu, minister rerum externarum, dixit nemini licere id scelus inhumanissimum probare.

Sed adhuc incertum est, cuius culpa tot homines in oppido Khan Sheikoun tam atrociter perierint. Walid al Muallim, minister Syrus rerum externarum , negavit regimen suum umquam arma chemica adhibuisse. Immo culpam esse apud rebelles factionis „Al-Nusra“, quorum receptaculum armorum chemicorum impetu aereo ictum esset. Islamistae eius factionis, quae nunc „Fateh-al –Scham“ se appellat, aemulatores Civitatis Islamicae habentur, cuius bellatores eiusmodi armis iam usi erant.

Avigdor Lieberman, minister defensionis Israelianus, dixit se persuasum habere impetum iussu praesidis Assad factum esse. Vladimirus Putin, praeses Russiae, per telephonum cum Beniamino Netanyahu collocutus dixit nihil id esse nisi insimulationes vagas; rem esse accuratissime ac libere inquirendam.

Hoc impetu plus LXXXVI civium perisse dicuntur, in iis XXVII pueri. DXLVI homines vulneratos esse.

Donaldus Trump, praeses Americanus, consilia sua, quatenus ad Syriam pertinent, mutare videtur, cum dixerit se praesidem Syrum nunc „longe aliter“ existimare. Rex Tillerson, minister Americanus rerum externarum, qui proxima septimana Moscoviam iter faciet, Russos monuit, ne diutius illius regimen iuvarent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae