Annus
2 0 1 7


US. Praeses Americanus Donaldus Trump, post incursionem aeronauticam et alchemicam, quae interitus C hominum causa fuit, dictatoris Hassad Syriam oppugnandam meditatus. "Pentagonon omnia paravit.", diurnarius CNN declarat. Praeterea propraeses Michael Pence hodie: "Optiones cunctae tabulae insunt." Nunc Domi Albae Praeses Trump cum ministro Defensionis Iacobo Mattis de re agenda disputat. Contione publica cum re Iordaniae Abdullah II dierum superiorium, Praeses Trump usum armarum alchemicarum in Syria "improbabilem" dixit. Post consumptionem sceleris apud Idlib, hoc nomen civitatis gravissime ictae, Trump facinorum Hassadi toleraturum esse non existimatur. Praeses Sarmaticus Vladimirus Putin, contra reputationem communem, non auxilium dictatori Syriaco prolaturum a priori se patefecit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae