IN URBIBUS RUSSIAE CORRUPTIONI PUBLICAE RECLAMATUR
Dux seditionis Alexius Navalny comprehensus est damnatusque
Sexaginta fere milia hominum in nonnullis Russiae urbibus corruptioni, quae
esset in re publica, reclamavisse dicuntur. Cum cives convenire a regimine
vetiti essent, Alexius Navalny, qui multitudinem ad reclamationes hortatus
erat, comprehensus et ab iudicibus Moscoviensibus ad custodiam XV dierum et
ad multam CCCXX fere Euronum damnatus est. Quod nescio an aequo animo
tulerit, ut qui effecisset, ut tot milia civium eum sequerentur. Quae res
regimen haud mediocriter sollicitavisse videtur. Qua re non est mirum, quod
Moscoviae plus sescenti homines , licet ad breve, comprehensi sunt.
Navalny in hac una tantum re elaborat, ut corruptio e re publica tollatur.
Non esse ferendum, quod perpauci maximam partem divitiarum possideant.
Factionem regiminis, quae “Russia Unita” appelletur, nihil esse nisi coetum
furum hominumque fallacium.
In iis, quos corruptionis insimulavit, inveniuntur Vladimirus Iakunin,
familiaris Vladimiri Putin, Sergius Shoigu, minister defensionis et
Georgius Tschaika accusator publicus. Quin etiam praesidem ipsum incusavit,
quod mutuo sine usuris dato legem, qua corruptio prohiberetur, neglexisset.
Nuperrime videogramma L minutorum divulgavit, ex quo appareret Demetrium
Medwedev, primum ministrum, per rete obscurum opes publicas peregre
collocasse. Quamobrem non mirum est, quod multitudo praecipue de hac re
indignata fuit.
Navalny in animo habet anno MMXVIII praesidiatum petere. Sed lex prohibet,
ne quis magistratum petat, qui sceleris condemnatus est. Navalny autem
mense Februario ad custodiam quinque annorum – cum exceptione quidem –
condemnatus erat, quod lignum intercepisset.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|