FOEDERA EUROPAEA LX ANNOS EXPLEVERUNT
Legati XXVII rerum publicarum anniversarium Unionis Europaeae commemoraverunt
Ante sexaginta annos Romae fundamenta Unionis Europaeae acta sunt: legati
XXVII rerum publicarum, Regno Unito excepto, convenerunt ut foedera
commemorarent subscripta die XXV mense Martio anno MCMLVII in exedra
Palatii Conservatorum, quod nunc Musaei Capitolini sedes est. Tunc
procuratores septem nationum, Francogalliae, Germaniae Occidentalis,
Italiae, Belgii, Bataviae, Lucemburgi adfuerunt : res magni momenti fuit,
cum a plurimis initium Unionis Europaeae reputaretur, quae anno MCMXCII
foedere in urbe Maastricht comprobato completa est.
Foedera illo anno subscripta prius Communionem Europaeam de re oeconomica,
alterum de vi atomica constituerunt . Illud sane gravius exstitit cuius
consilium vectigalia portitoria auferendi inter respublicas fautrices
effecit ut mercatus unicus institueretur.
Hesterno die relatores XXVII nationum faventium iterum magnam spem
ostendentes in Urbe Unionis principia confirmaverunt, immo praeses
Consilii Europae Jean-Claude Juncker se pro certo habere declaravit etiam
centesimum annum celebratum iri.
Re vera pericula externa et intestina Europae minantur: tum terrorismus,
transmigratio impellunt ad novos muros struendos, tum factiones adversae in
singulis nationibus discessum fovent. Aes alienum, difficultas oeconomiae,
condiciones vivendi dispares, discidia domestica, nimium studium nationis
fundamenta Unionis quatiunt: post Brexitum timor est ne Francogallia
digressum decernat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|