Annus
2 0 1 7


UCRAINIANI REGIONES SEDITIOSAS COMMERCIO INTERCLUDUNT

Nationalistae impediunt ne ex regionibus rebellium carbo in Ucrainiam transferatur

ucraina.jpg

Cum seditiosi nonnullas officinas Ucrainianas sub administrationem suam redegissent, Consilium Securitatis Ucrainianum constituit, ne quid commercii iam fieret inter Ucrainiam et regiones seditiosas. Tam diu se prohibituros, ne merces transportarentur, dum illae officinae dominis restituerentur. Eo modo pactioni Minskianae a seditiosis neglectae se reclamare.

Iam nonnullis diebus ante nationalistae Ucrainiani et veterani prohibuerunt, ne ex iis regionibus, quae in potestate seditiosorum sunt, carbo per ferriviam in Ucrainiam portaretur. Gubernatores suos in eo vituperaverunt, quod in ipso belli tempore cum seditiosis negotiarentur, praesertim cum societates vel officinae supra dictae paucorum essent, qui plurimum apud cives possent et etiamnunc cum rebus publicis popularibus, quae dicuntur, mercarentur.

Ex quo sequetur, ut res oeconomicae in illis regionibus commercio interclusis ingravescant. Non est mirum, quod homines, qui ibi sunt, in dies magis ab Ucrainianis abalienantur, cum subsidio Russorum non iam carere possint.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae