Annus
2 0 1 7


AMERICANI EXERCITATIONE NAVALI COREAM BOREALEM LACESSUNT

Regimen Coreae Borealis minatum est se in Civitates Unitas impetum facturum esse

usa2.jpg

Regimen Coreae Septentrionalis minatum est Civitates Unitas “sine misericordia” aggressum iri, si exercitatione navali, quae haberetur ab Americanis et Austrocoreanis, integritas finium suorum laesa esset. Hoc enim tempore classis Americana in ea regione commoratur ad exercitationem navalem una cum sociis habendam. KCNA, procuratrix nuntiorum Boreocoreana, Martis die scripsit adventum navium pro argumento sibi esse, quanta insolentia Americani Coream Borealem aggredi vellent. Si forte naves eorum libertatem dignitatemque suam laesissent – etiamsi ex minima parte id fecissent - , exercitum Boreocoreanum caelo terra marique impetus quam accuratissimos in eos facturum.

Uno solo die, qui fuisset a.d.V.Id.Mart., multa aeroplana hostium secundum fines suos volasse, quae in pyrobolis demittendis se exercerent. Ex quo apparere Americanos Austrocoreanosque bellum parare.

Contra Boreocoreani proxima septimana quattuor missilia emiserant, quae ante oram Iaponicam in mare deciderunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae