NUM KIM JONG-UN FRATREM SUUM INTERFICI IUSSIT?
In Boreocorea occulta nex fratris dictatoris dicitur esse
Kim Jong-nam, eodem patre natus ac dux Coreanorum Kim Jong-un, veneno VX, quo paralysis nervorum efficitur, necatus est. Cuius veneni indicia in oculis et in facie illius reperta esse indagatores Malaysiani Veneris die nuntiaverunt. Venenum e terra externa sit importatum an in Malaysia ipsa paratum, incertum est. Kim Jong-nam Id.Feb. in aeroportu urbis Kuala Lumpur concidit, cum duae mulieres, altera ex Indonesia orta, altera Vietnamensis, faciem eius illo veneno oblevissent. Antequam in nosocomium perventum est, Kim mortem obiit.
Indagatores Malaysiani societatem Interpol adierunt, quae sibi in auctoribus insidiarum quaerendis adesset. Praeter illas mulieres vir quoque Boreocoreanus in custodia tenetur. Deinde septem homines, de quibus suspicio habetur, in iis unus ex legatione Boreocoreana, fugae se mandaverunt. Hoc casu rationes inter Malaysiam et Coream Septentrionalem ingravuere, eo magis, quod legatus Boreocoreanus dixerat se mortui incertissimum esse neque Malaysianis in re patefacienda confidere. Ita factum est, ut Malaysiani legatum suum e capite Coreae revocarent.
Kim Jong-nam cum suis in Macavia vixerat et saepe regimen Boreocoreanum vituperaverat. Kim Jong-un, dux Boreocoreanorum, iam nonnullos abhinc annos fratrem necari iussisse dicitur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|