Annus
2 0 1 7


SEPTEM PLANETAE GEMINI NOSTRAE TERRAE INVENTI SUNT

Tres eorum ad viventia accipienda apti sunt

stella.jpg

Absentes XXXIX annos luce mensos, circum stellam nominatam Trappist-1, systema volvitur septem planetas habens similes nostrae terrae, ex quibus tres putantur genus vitae quod novimus recipere posse. Inventum ex investigatione scientiae peracta ab Universitate Belgica Leodii editum est in actis “Natura” et ab instituto NASA praebitum. Res mira omnium curiositatem et studium excitavit.

Ut astronomi reputant, tres tali intervallo a stella absunt ut in iis aqua formam liquidam habens in summa pars soli permaneat et viventia exsistant, cum in iis caloris gradus a 0° ad 100° adsint.

Cur res inventa tam magni momenti est? Ex sententia moderatoris huius investigationis Michael Gillon gregi planetarum singulari studetur, cum tot orbes exstent, sed etiam terrae similes pro magnitudine et calore demumque e natura saxea constent. Quoad solem, minor est quam noster et minus calidus.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae