Annus
2 0 1 7


ORBAN:"REBELLAVIMUS"

Minister Primarius Hungariae decreta imposita ab Unione Europaea recusat

orban.jpg

Victor Orbán, primus minister Hungariae, in oratione nuperrime ad populum habita dixit Hungaros res suas ita composuisse, ut moribus suis convenirent. Superiore anno ubique Europae eos “rebellavisse”, quorum voces antea non auditae essent, cum consuetudine correcta in libertate dicendi essent impediti. Sed Hungaros primos iam anno MMX rebellavisse, cum societatibus internationalibus vectigalia imposuissent. Res autem anno MMXVI gestas ostendisse statum civitatum non immutabilem esse. Et “Brexitum” et suffragium Americanorum documento esse taedii, quod plurimi homines ex arrogantia superbiaque potentium cepissent.

Orbán, cum concursum quoque advenarum tangeret, dixit, quamvis praeses pristinus Americanus et Unio Europaea insuperque Germani declarassent advenas non prohibendos esse, regimen Hungaricum repugnavisse et saeptis exstructis non solum Hungariam, sed "obiter" Europam ipsam protexisse.

Veros quidem profugos Hungaros apud se accepturos Orbán affirmavit scilicet cogitans de civibus Europae occidentalis, qui propter civitatem nimis liberalem, consuetudinem correctam et religionem neglectam e patria sua effugere vellent: eos, qui Europam in patria sua amisissent, Europam apud nos recuperaturos Orbán dixit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae