LEGATUS AMERICANUS PERSONA NON GRATA
Moderatores Unionis Europaeae nolunt Malloch legatum Civitatum Unitarum fieri
Nonnulli Unionis Europaeae moderatores id agunt, ne Theodorus (Ted) Malloch
legatus apud Unionem Europaeam fiat. Manfredus Weber, caput factionis
christiano-democraticae, et Guido (Guy) Verhofstadt, qui liberalibus
praeest, litteris missis Donaldum Tusk, praesidem Consilii, et
Ioannem-Claudium Juncker, praesidem Commissionis, monuerunt, ne Malloch,
familiarissimus Donaldi Trump, in officio legati comprobaretur.
Malloch nuperrime praedixerat Unionem Europaeam interituram Euronemque ad
nihilum venturum. "Cum prius", inquit, "interitui Unionis Sovieticae
studuerim, nunc nescio an sit altera Unio, quae coerceatur".
Weber et Verhofstadt “Dicta eius maligna”, inquiunt, “ea neglegere apparet,
quae in Unione Europaea plurimum valent”. Si legatus Americanorum
comprobatus ita loqueretur, rationes transatlanticas, quae superioribus
decenniis pacem et prosperitatem in Europa praestitissent, labefactatum
iri.
Dubium non est, quin futurum sit, ut praeses Americanus repudiationem
legati in contumeliam vertat. Quamobrem sunt, qui sperent Donaldum Trump
Theodorum Malloch legatum non designaturum.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|