Annus
2 0 1 7


TERRITOR LUTETIAE PETITIONEM EFFECIT

Vir armatus apud Musaeum Louvrianum milites aggressus est

Lutetia.jpg

Hodie, hora fere decima a.m., quidam, cum duobus sacciperiis dorsualibus, tenens longum cultrum sicamque irrumpere in ambulationem tectam tabernarum sub pyramidem Louvrianam conatus est; quam ob rem nonnulli milites homini aggredienti et clamanti “Deus magnus est”obstiterunt. Quattuor milites sauciati sunt; unus eorum glande metallica territorem paulo longe apud Arcum Triumphalem Ludis Equestris ( Arc de Triomphe du Carrousel) graviter in ventre icit. Statim area quae circa est vacuefacta. Constat impetitorem Aegyptium esse undeviginti annorum nomine Abdallah E-H qui ab urbe Dubai in Francogalliam die 29 mense Ianuario in aëriportum De Gaulle descenderit. Cum intactus infamia esset ratihabitio ut in Francogallia brevi tempore maneret ei concessa erat.

Urbs in constanti armorum vigilantia manet. Quod accidit petitio territorum a Ministro Primario Bernardo Cazeneuve dictum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae