DE NOVO MURO IN AMERICA INSTRUENDO
Donaldus Trump constituit ut limes apud finem Mexicanum permuniatur
Tertio die ab incepto munere Praeses Donaldus Trump nuntiavit in percontatione
televisiva murum quam primum structum iri ne migrantes in Civitates Unitas
a Mexico inirent. Constat non id promissum esse fovendis suffragiis, sed
veram rem esse, cum hodierno die decreto praesidiali ad aedificationem
pecunia erogetur. Non tamen satis est: ut ipse confirmavit, res publica
Mexicana totam impensam praestabit. Tempus solutionis in conventu proximae
hebdomadae cum Praesidenti Enrique Pena Nieto positum est.
Alioquin decretum de migratione praenuntiatum est quo numerus migrantium et
perfugarum imminuatur una cum aliis consiliis de securitate. Rem etiam ad
cives Europae periegetas pertinere posse, ante aliquot dies Praeses Trump
declaravit. Ipsa Unio Europaea ut Germaniae serva contempta est, Brexitus
Regni Uniti contra collaudatus; vel societas NATO obsoleta reputatur. Quid
de commerciis cum Russia? Exitus de negotiis exteris exspectamus.
Scripsit Lydia Ariminensis
|