BASIAE NON TANTUM VOLUPTATEM AFFERUNT
BASIAE NON TANTUM VOLUPTATEM SEXUALEM AFFERUNT
Corpus amittere osculando?
Pinguetudine laboras ac velis nonnulla
nimia chiliogrammata corpors amitti? Nihil vero facilius: satis
tibi erit ter per diem tempore quinque secundarum alterius
hominis (ut, exempli gratia, uxor aut maritus tuus) os osculari.
Id spatio unius mensis regulariter faciens in summa amittes totam
libram ponderis, sive dimidiam chiliogrammatis partem, basiare
enim accelerat combustionem materiae. Talia saltem docent
effectus investigationis scientificae, de quibus nuntiat situs
interretialis softpedia.com.
Tempore osculandi (et statim post) etiam animus osculantium
melius se habet propter endorphinum, id est hormon felicitatis,
cuius tunc satis magna copia in cerebro producitur. Basiae
reddant quoque corpus osculatoris robustius contra bacteria varia
morbosa, nisi certe labia, quae basiat, pertinent ad aliquem
morbo (e.g. grippae) iam laborantem.
Suavia putantur quoque hygiaenam dentium curare ac possint
adiuvare... ructamina cohibere. Insuper veritatem confirmant
proverbii, quod dicit duo capita melius semper quam unum. In
summa intermedia homo spatio sui vitae osculationibus dat 20.160
minutas temporis.
Scripsit
|