Annus
2 0 0 9


DOMUS AUCTIONARIAE MOX PRAEBITURAE TEMETUM CENTUM ANNORUM

DOMUS AUCTIONARIAE MOX PRAEBITURAE TEMETUM CENTUM ANNORUM

Shackletonianum vischium bene refrigeratum

Vinum effervescens sive vischium Scoticum aetate centum annorum mox gustatoribus praebiturae se esse sperantur magnae domus auctionariae Neoeboraci et Londinii. Cuius vischii possessor olim erat infortunatus peregrinator exploratoeque Antarcticae, Anglohiberus Ernest Shackleton (1874-1922, photographemate a laeva monstratus). Arcas autem vini effervescentis relinquere in Antarctica coactus est Shackleton temore expeditionis Nimrod, qua pervenit usque latitudunem meridionalem 88°23' (circa 140 chiliometris a polo australi), quo adire antea nemini hominum contigerat.

Anno 2006 arcae temeto plenae repertae sunt ab exploratoribus Antarcticae Neozelandensibus sub tugurio ligneo a Shackletonianis ante centum annum relicto. Quae arcae tamen glacie erant magna ex parte compertae at opes Neozelandensibus non aderant, ut eas abinde extraherent. Nunc decreverunt se illuc reversuros arcisque vischii plenis potituros. Ut putat Alistair Fastier, novissimae expeditonis moderator, excavatio temeti e glacie durabit a duobus diebus usque septimanam.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae