Adolf Hitler z ramieniem wyciągniętym w faszystowskim pozdrowieniu na afiszu przy głównej szosie prowadzącej z Bangkoku do nadmorskiej
Adolphus Hitler vivit?
Adolphus Hitler vivit! - ita saltem docet toechocollema
laudativum, quod modo positum est ad latus viae cineticae inter
urbem capitalem Thaiorum Bangkok et praeclarum inter
peregrinarores locum maritimum Pataia. Cui rei statim
reclamitaverunt legati Israeliae et Germaniae.
Thai tamen nullo modo se reos criminis putant: hoc modo
adhortari tantum voluerunt peregrinatores, ut mox aperiendum
musaeum staruarum e cera factarum visitent. Ubi certe quoque
dictator Tertii Imperii (Germanorum) locum suum habet.
"Neminem offendere voluimus" - explanat rector
musaei, Somporn Naksuetrong. Rerum Asiae orientalis periti addunt
personas Hitleri aliorumque virorum maximi momenti Tertii Imperii
non tantopere horribiles aestimari in terris Asiaticis, ubi
criminum alterius belli mundani imprimis Iapones accusantur.
Scripsit
|