Annus
2 0 0 9


Dacotani miserrimi omnium

Dacotani miserrimi omnium

Quid sibi volunt lampades hae supra monstratae in charta Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis (USA)? Vix umquam coniectabis, lector care: quodque punctum luminans significare... cauponam catenae McDonalds, omnibus sine dubio notae laganis Hammaburgensibus. Ex cuius picturae maximis lacunis nigris patet miserrimos omnium US-Americanorum esse incolas civitatis Dacotae, comitatuum scilicet Meadow et Glad Valley, unde ad proximam iis cauponam Macdonaldianam itinera autoraedaria facere debent 145 miliarum! Vita ibi vero crudelissima videtur! Peior est tantum condicio locorum desertorum Nevadae aut silvarum densissimarum Oregonis; hic tamen Deo gratia nulli incolae habitant.

Chartam Stephen Von Worley praebuit, auctor cyberdiarii Weather Sealed (http://www.weathersealed.com/).

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae