Annus
2 0 0 9


Toilet snake is finally captured A 3m snake believed to have been living in toilet pipes in a block of flats for three months has been

DENIQUE CAPTA EST BOA MANUCIANA

Cave anguem in sella latentem!

Post trium mensium conamina capta denique est ab incola quodam intrepido urbis Manucii (Manchester) Anglorum colubra ingens generis boa constrictor, longitudine trium metrorum. Quae a sui possessore relicta in fistulis aquam aedibus portandis latere solebat, interdum per sellas stercorarias habitacula varia vicinarum insularum visitans inquilinosque ibi perhorrens. Nomen anguis feminae est Keith, possessor pristinus reliquisse eam putatur, quia aere alieno 5.500 librarum laborans dominum habitaculi subita fuga evitare voluisset. Tempore trium mensium Keith verisimiliter vescebatur rattis muribusque, qui cloacas inhabitant.

Nuntiis de angue capta allatis poeta noster Vindobonensis, Martinus Zythophilus, carmen praemonitorium composuit:

Quod domus ingenti facta est latrina colubrae,

uix conclaue tremens incola adire cupit.

Saepe cacaturiens horrescit rictibus anguis

et, ne saeua, timet mordeat hydra nates.

Qui non posse putas latrina emergere diram

anguem, crede tamen: Bestia capta probat.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae