Annus
2 0 0 9


LATINUM TANGERE

LATINUM TANGERE
Sive de Latino "Tangone"

Aliam versionem jucundam inspicite hic:

http://www.youtube.com/watch?v=kCLuDZ8CroE&feature=related

Franciscus Nebbia, saeculi praeteriti anno XXVII natus LXXXIV mortuus, cantuum auctor et histrio Italicus fuit tam in theatris "cabaret" appellatis quam in taeniis, necnon emissionum radiophonicarum et televisificarum conductor: eius omnes fere hodie obliti sunt, sed omnibus notus fuit post bellum secundum mundanum, cum emissiones televisificae in Italia divulgari coeperunt. Theatrum sibi etiam Mediolani comparavit, "Nebbia Club" vocatum, ubi plurima spectacula ridicula egit adiuvante Henrico Vaime celebriori comoediarum musicarum auctore. Saepe spectacula a severis censoribus mutilabanur propter nimium sal et virorum illustrium ludibrium.

Scripsit Albinus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae