I.
De proelio Teutoburgiensi
I. Diebus 9, 10, 11 Sept. "anni post Christum natum IX
insigniter pugnatum est in silva Teutoburgiensi" (Dionysius
Silvanus in ep. 'De latrocinio maritimo', 12 Apr. 2009). Maximi
ponderis ac momenti fuit illud proelium, quo tres Romanorum
legiones (circiter 20.000 milites), "Publio Quinctilio Varo
duce a Germanis sub Arminio" non modo "devictae
sunt", sed plerique milites Romani, qui in acie non
occubuerant, cum postea capti essent, horridos cruciatus passi
sunt. Varus et aliqui tribuni et centuriones, Romanorum virtutis
haud immemores, mortem sibi consciverunt. Ex huius ducis Romani
corpore ad Arminii pedes exposito caput detruncatum atque, veluti
lugubre Germanorum victoriae documentum, Augusto missum est, ut
legitur in pagina hac:
http://tinyurl.com/lyzetk
II. Inter multos libros, qui de proelio Teutoburgiensi
conscripti sunt, lectu dignum quidam viri docti aestimant hunc:
http://tinyurl.com/nr442b
III. De quibusdam exitibus historicis, qui cum illa Arminii
victoria aliquatenus esse iuncti videntur, diurnarius Danilus
Taino nuperrime ab urbe Berolino rettulit haec:
http://tinyurl.com/lwwsdp
IV. De illius proelii archaeologia:
http://tinyurl.com/mm6cvq
V. Qua de clade Variana permulti fortasse gaudent non sine
implacabili quadam adversus Romam invidia incensi. Quam quidem
invidiam atque odium etiamnunc alunt verba Calgaci pernota in
Romanos prolata haec: "Auferre trucidare rapere falsis
nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem
appellant" (Taciti 'De vita et moribus Iulii Agricolae',
cap. XXX). At qui tantummodo verbis istis veritatem contineri
credunt, non modo quae de Romanorum cultu civili scripserunt
historici summi veluti Eduardus Gibbon et Theodorus Mommsen
verisimiliter ignorant, sed etiam contra historiae fidem
obloquuntur. Isti enim Romanorum osores neglegunt sententias
hasce: "Nos (Romani), quamquam totiens lacessiti, iure
victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur: nam neque
quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque
stipendia sine tributis haberi queunt [...] Nam pulsis, quod di
prohibeant, Romanis quid aliud quam bella omnium inter se gentium
existent? Octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages
haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest
[...]" (e Taciti 'Historiarum' libro IV, cap. 74).
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|