Annus
2 0 0 9


Capra ad metam Marathoniam cursura!

Capra ad metam Marathoniam cursura!

Hornotino cursui semi-Marathonio (distantia scilicet 21,1 chiliometri) in Norvegica urbe Birkebeinerlopet die 19 mensis Septembris habendo officialiter affuturi sunt, praeter sex milia cursorum humanae gentis, duo canes unaque capra. Animas diurnariorum attrahit imprimis capra. Cuius possessor, Jan Frenningsmoen, ipse huius cursurae particeps, cottidie corpus currendo exercens animadvertit capellam suam amare eum currentem ad tempus perlongum sequi (at interdum etima anteire!), neque eo omnino fessa videri. Decrevit ergo capram in cursura semi-Marathonia vires suas, ad latus possessoris currens, spectatoribus praebituram. Nomen caprae est Nosa. Nomina canum, quae etiam ad dominum Frenningsmoen pertinent, Milli et Zimba.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae