Annus
2 0 0 9


Venite, sodales, quicumque amatis sermonem Latinum,

De Seminario LVPAno Vindobonae acto

Adproperate omni e mundo, quicumque Latinam
diligitis linguam, sive eloquentia iam
admirabilis est vobis doctisque magistris
facundisque, rudes sive modo pueros
atque puellas vos propylaeis magna Latina
aedis suscepit, conproperate avidi!
Vindobona, urbs praeclara, vocat, vocat Austria cunctos,
qui navare volunt linguae operam strenue
Tullique et Flacci; vocat affinesque Bohemos,
vix binis horis qui domibus veniunt,
Hungariaeque, suos non iam, cives spatioque
seiunctos, lingua consimiles, fluvius
Rhenus quis bibitur; veniunt comitante magistra
praetextati Itali, multi alacres pueri
atque puellae Romani sermonis amore
allecti, quos mox comiter Inga monet,
hospitii ne tecta ascendant neve fenestris
insideant, noctu sitque quies placida –
sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant!
Atqui non nimium mox alacres iuvenes
esse apparet: Tranquilli placidique cubamus.
Una nocte tamen, lectulus iam cum homines
dulcis habet fessos et somnia multa Latina,
aedes perstrident en subito sonitus:
O di, quid factum est? Ignisne est ortus? Apertam
omnes aufugiunt in plateam pavidi.
Accurrunt vigiles ignem exstincturi; ubi cernunt
non ullum esse, abeunt; ianitor et revocat
omnes, qui exspectant nocturnis, pauca tenentes
arrepta in manibus, vestibus ante domum.
In conclavi aliquis forte accendit cigarillum?
Tranquillis imus nunc animis cubitum;
illi etiam redeunt, qui multi saepe vagantur
aedes per totas, fibula multa quibus
vesti affixa monet multis linguis „Vigilate!"
– nulla Latina tamen fibula cernitur, heu!
Testes sunt Jehovae; grex longe esse amplior ille
apparet nostro – Vindobonaene agitant
conventum talem, quos concelebrare frequenter
sectae hominum illius milia multa solent?

Nos vigilamus nimirum: Linguaeque Latinae
priscis et scriptis naviter ecce operam
dantes audimus, Germanus quae Genuensis (1)
nuper in antiqua repperit urbe sua
aedibus et muris inscripta Latina; locorum
multorum laudes et varias legimus:
Crucius (2) Austriacus nobis, urbs Lentia quondam
est descripta quibus, versiculos perhibet;
Hungara Vindobonae laudesque magistra Latinas
exponit; narro, composuit quae Italus
de capite olim Westfaliae, cum sordida cernens
attonitus primum barbarica atque loca
lamentatus versibus est multis querulisque.
Kafkae fabula quin versa Latine etiam
auditur; doctos dum reddit Iulia docta
plus etiam doctos arte mathematica,
Barbara discipulos iuvenes facit ecce poetas:
Gustavere modo qui Ausonium labiis
sermonem primis, docuit componere versus.
Anna animos cantu vespere dulcisono
implet; dum redeo „sola sub nocte per umbram" (3),
in platea stantes ecce Italos video
discipulos, cantantes laetis atque Latinis
vocibus atque aptis gestibus – ecquid agunt?

Carnuntum lustramus, visitur amphitheatrum,
Romani quondam miles ubi imperii
multus sese delectabat; splendida deinde
villa urbana omnes aedificata manet,
olim qualis erat: Sunt mensae et scrinia facta
more ex antiquo; dulcia mala iacent
apposita in mensis; spectamus: Nonne peribunt,
nemo si capiet? Primus eis digitos
sensim cauteque admovet, arripit, inde
audet mox alius; malaque cuncta vorant
denique cuncti. Contenti dein pergimus illuc
et satiati, ubi nos vina novella manent.

Asterigis quondam, superatis ille periclis
in vicum cum ibat, concelebrare epulas
vicini Galli sub divo nocte solebant.
Consequitur morem hunc et LVPA nostra: Epulas
et convivia agit semper conventibus actis –
non sub divo, eheu! Valde igitur cupiunt
omnes aula in plena hominum auras frigidiores.
Post cenam in scaena, composuit quae Italus
de capite olim Westfaliae multis querulisque
versibus, apparent; deinde Itali iuvenes
cantant et saltant, ex Anna quae didicere,
magno cum risu plausibus et meritis.

Multa nocte dein discedimus, atque sequente
luce alii redeunt in varias patrias,
atque alii remanent ultra. Inde valete, sodales,
et qui venistis partibus omnibus huc
ex mundi, et dantes tecta hospita Vindobonenses,
donec nos rursus castra Latina vocent!

  1. Nolite mirari: Silvanus Mertens Germanus Genuae in Italia munere magistri fungitur.
  2. Dr. Gottfried Eugen Kreuz ( = Crux), magister universitatis Vindobonensis
  3. Verg. Aen. VI, 268

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae