Serpens speculator
Serpens speculator, et porro...?
Non satis esse Israelianis persecutionis Araborum linguisticae,
qua fit ne porro urbem suam Al-Kuds, sed Ierusalaim (Hierosolymam
scilicet) secundum scripturam signorum viariorum habeant (inspicias,
lector care, symbolam de bello alfabetico in pagina principali
ANL). In hostem inveteratum mittunt nunc Iudaei... angues!
Serpens hic tamen omnino ficticius est, "rictus"
eius autem camera magnetoscopica instruitur, qua speculari hoc
instrumentum potest actiones hostium. Num longe exspectandum
nobis porro est, ut vestigia serpentis sequentes adveniunt in
hunc orbem terrarum magnetoscopicae apes muscaeque?
Scripsit
|