I.
I. In Britannia exsistit corpus cui nomen BBC et quod munere
perfungitur emissionum distribuendarum. Omnibus spectatoribus
subgrande imponitur vectigal quotannis solvendum. Contra officium
est aliquid politice vel religiose praeiudicati spectatoribus
afferre. Nuperimme autem magna controversia de quodam Mahumetano
qui designatus est qui omnium emissionum religiosarum tutelam
gerat:
<http://www.ccfon.org/view.php?id=736>
II. Mense Iulio anni 2005 quinquaginta duo Britanni innoxii a
fanaticis Mahumetanis Londinii pyrobolis interfecti sunt.
Quamobrem Carolus reginae filius cenotaphium defunctorum memoriae
recens dedicavit. Sed frustra in nuntio a societate BBC vulgato
aliquid quaeres de diri facinoris auctoribus, nedum nomen causae
quam secuti sunt. Famam talium scelerum ex industria comprimere
iam solet BBC:
<http://news.bbc.co.uk/1/hi/uk/8137265.stm>
III. Londiniensis quidam vir qui sumptibus suis librum de
Arabico propheta edidit a tribus eiusdem vatis sectatoribus
tentatus est. Oppugnatores enim oleum ad exardescendum facile in
viri domum fuderunt quo vivus igni concremaretur. Iudex, qui
sontes in carcerem tradidit, adfirmavit ab omnibus in Britannia
vitam agentibus parendum esse legibus:
<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1198111/ If-choose-live-country-live-rules-says-judge-jails- Muslim-extremists-arson-attack-publishers-home.html>
IV. Burdigalae Aquitanorum sacerdotem Mahumetanum quendam duo
homines eandem fidem servantes tutuderunt et prostraverunt. Quare?
Antistitem adorti sunt iuvenes quia televisifice ricam qua caput
velare et tegere solent Mahumetanae vehementer non defenderat:
aliud esse religiose vivere, aliud rempublicam Francogallorum
observantia colere:
<http://fr.news.yahoo.com/63/20090707/tfr-un-imam- agress-par-deux-jeunes-radic-019dcf9.html>
V. Non imminuit summa foedorum facinorum quae ob "honorem"
in Europa nunc concipiuntur.
In Italia virgo se per fenestram deiicit ne invita nubat:
<http://islamineurope.blogspot.com/2008/07/ italy-pakistani-girl-15-jumps-out-of.html>
et apud Belgas maritus uxorem interfecit quia divortium facere
volebat miseranda:
<http://archiviostorico.corriere.it/2009/luglio/05/ Bruxelles_uccisa_perche_voleva_divorziare_co _8_090705069.shtml>
VI. Quae dum geruntur acus magneticae capsula a vigilibus
carcere inclusis datur quo facilius orandi causa eam partem in
qua posita sint Macoraba inveniant:
<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1196550/ Police-force-issues-Muslim-detainees-compasses-face -Mecca-pray.html>
Dabam a.d. VII Id. Iul. a.s.n. MMIX e Britannia.
Scripsit Dionysius Silvanus
|