Annus
2 0 0 9


CERTAMEN EDENDI OCCASIONE FESTI INDEPENDENTIAE USA

CERTAMEN EDENDI OCCASIONE FESTI INDEPENDENTIAE USA

68 canes devoravit!

Tempore decem tantum minutarum Joey "Jaws ("Maxilla") Chestnut (vide supra) comedit 68 pastilla botulo farta sive hillas calentes (Anglice hot dog), eo modo constituens novum huius disciplinae culmen mundanum, duobus "canibus calentibus" melius sui ipsius pristino culmine. Alter "athleta" certaminis - quod semper tempore Diei Independentiae (4 scilicet Iulii) habetur in insula Coneyana (Coney Island) ad Neoeboracum (New York City) - erat Iapo Takeru "Tsunami" Kobayashi (cuius imago infra). Cui praeterito decennio sexies contigerat ex hoc certamine victorem discedere, sed nunc tantum 64 et dimidiam pastilli partem tempore dato devorare valuerit. Ambo victores hausierunt circiter 19.000 calorias, neuter tamen pinguedine laborat!

Primum certamen edendi "canes calentes" (si licet tali verbo uti, nam varia proposita dant varii Latinistae) habitum est anno 1916, tunc enim victor sola tredecim (13) pastilla cum botulis Francofurtensibus comedit.

Dominus Chestnut praeter gloriam accepit pro sui inceptu praemium viginti milium (20.000) dolariorum. Qui 25 annorum incola Californiae etiam alia culmina mundana constituit, edendo quinque chiliogrammata pastae tabulatae (Italice macaroni) caseo sparsae spatio septem minutarum necnon 188 capsica salsissima generis jalapeno tempore decem minutarum. Miser vero Lucullus talem inter concenatores non habuisse!

Cinema aemulationis Coneyanae inspici potest in pagina radiophoniae publicae Britannorum BBC: http://news.bbc.co.uk/2/hi/americas/8134741.stm

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae