“Et iam complerat genitor sua fata novemque
De Ephemeride quinque annos nata
„Et iam complerat genitor sua fata novemque
addiderat lustris altera lustra novem" (1),
talia grandaevo de dilectoque parente
Tristi in carmine ait Naso poeta suo.
Fortunate senex, tam longa aetate licebat
perfructari olim quod tibi, non fueris
Musarumque artisque licet cultor neque fautor,
„Maionides nullas ipse reliquit opes - ",
dixeris et gnato, „studium quid inutile temptas?" (2)
Non ullis poenis hoc tamen Pierides
mites et faciles multarunt. Nonne puellae
quinquenni nostrae, quae artibus ingenuis
Phoeboque et Musis iam nunc tam sedula servit,
longius olim aevum lustraque plura dabunt
divi? Nonne faventi dique deaeque faventes
grandaevae olim anui non modo lustra novem
addent, saecula sed, priscum cultumque Nasonis
sermonem et Tulli amplius ut provehat
omnes per mundi gentes, Tullique nepotes,
praeclarum Latium nunc quibus incolitur,
Tuscia seu Campanus ager sive Umbria amoena,
Gallos atque Dacos, quique alii imperio
Romano subiecti victorum cupiebant
moribus humanis mox similes fieri,
extremae necnon per gentes barbariei:
Australes, Brasilos, per frigidam et Canadam,
terras, quae imperii Romani tempore nusquam
exstabant; nam tunc partibus ecce tribus
orbis constabat terrae, Africaque Asiaque
Europa et nostra, fluctibus Oceani,
ultra quos nihil esse potest, circumdatus amplis –
non, dico, huic tribuent saecula multa dei,
omnem per mundum quae vocem sedula Tulli
sic iuvat? Ex quo infans parvula nostra eloquens
in lucem genita est, lustrum feliciter egit
unum; plurima abhinc floreat ac vigeat!
(1) Trist. IV, 10, 77-78
(2) Trist. IV, 10, 21-22
Scripsit
|