Simia in praesidentem mingit
Simia in praesidentem mingit
Tali modo praesidens Sambiae, Rupiah Banda, nova consilia
cepit se numquam porro conferentiam diurnariam habiturum sub
arbore sedens:
Cum enim de rebus oeconomicis narrabat, simia quaedam in ramo
arboris assidens in ipsum caput terrae minxit. Praesidentem
primum aliquantum iratum esse diurnariis videbatur, clamavit
scilicet: O simia stupida, in me minxisti!!! Deinde
tamen risu pleno addidit Banda: Id nihilominus signum bonae
fortunae esse puto. Ecce autem perpetratrix:
Scripsit
|