Annus
2 0 0 9


IMAGINES NOTARUM CONTRA ISLAMUM PUGNANTES

IMAGINES NOTARUM CONTRA ISLAMUM PUGNANTES

Bellum potionum

Ut docet ephemeris Polona "Respublica" (Rzeczpospolita), per orbem Arabicum nuntium cursitat de revelatione sacerdotis islamici Safwat Higazi, qui vir Aegyptiacus repperit notam catenae Americanarum tabernarum cafeariarum Starbucks - cui adest siren bicaudata cum capite corona ornato - re vera monstrare reginam biblicam Iudaeorum Esther, et non, ut ipsa negotiatio US-Americana asseverat, sirenem aliquam nomine proprio carentem mythologiae Graecae. Tali revelatione facta Higazi appelavit ad omnes musulmanos, ne cofeam in tabernis Starbuckianis plus bibant.

Non multo melius res se habent in terris Arabicis islamicisve praeclarae globalis fabricatricis potionum, Coca-Colae. Huius enim nota, si usu speculi lecta, det Arabice verba: Vae Mahometo, vae Meccae! Credatur etiam haec negotiatio a multis Arabis lucrum suum recte in Israeliam mittere. Aemula Coca-Colae maxima, negotiatio Pepsi, usque nuper gloria immaculata in orbe islamico fruebatur. Non porro tamen, ecce enim theologus Aegyptiacus alter, Hazem Abu, aenigma solvit huius associationis nominis. Quod nomen acronymice significet: Omnem assem saluti Israelianae solve! (Anglice: Pay Every Penny Saving Israel). Sciret hic sacerdos Latinam, sine dubio oasibus appropinquare suis prohiberet...

His fortasse addendum esse notam Starbucks iam antea a grege religioso petitam. Agitur de associatione Christiana urbis Californianae Sancti Iabobi (San Diego), cui nomen Resistentia (The Resistance). Cuius actuosi credebant sirenem nimis imagini prostitutae similem esse.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae