Annus 2 0 0 9
De maxilla in caverna palaeolithica inventa (cf. Scientias)
Scintillant tremulae flammae tenebrasque cavernae collustrant; umbrae saxea per latera ut vivae volitant. Hominum circumdatur ignis ecce caterva; omnes unum iterum atque iterum una voce sonum summisso murmure cantant - una modo tacita est - , tympanaque et leviter lignea nunc pulsantur lenteque ossibus ursi. Sensim ex murmuribus cantus opacam oritur antri surgens ad cameram crescensque. Citato pulsu tympana iam clarius et resonant, tibia lugubrem tollit super omnia vocem, incipiunt cantus ecce modis homines sensim aptare gradus numeris paribusque moveri. Multis terra antri pellitur iam pedibus, calcantur soleis, quae obscuro paucula crescunt gramina sub saxo. Ecce regit mulier exornata chorum pennis et vertice summo ora gerens aquilae lignea, tincta rubro. Splendet rostrum ingens flammarum luce tremendum, spectant maiores paene hominum manibus candidi acresque oculi. Saltant vehementius omnes; cantu inflammatis excidit ex animis cura omnis: Stomachis fugiunt ieiunia, tigris nemo iam meminit, cuius heri ad caveam viderunt vestigia pressa; hominumque et odoris ignotorum, quem nuper ad iuniperum percepere timentes – quam multi illi alieni, o di, quam validi? - immemores penitus nunc sunt omnes. Nocte hac iam nihil esse videtur flammarum nisi lux, tympana pulsa, voces cantantes, saltantia corpora, luce repleta quae modo resplendent, atra modo tenebris umbrosis miscentur. Femina, quae ante tacebat, nunc etiam saltat cornicis atque ululat voci voce pari, quae commiscetur amara cunctorum cantu dissona acuta gravi. Albior est aliis, compacta humilisque, recedunt frons mentumque, oculos grande supra tamen os prominet. Ecce chori nunc dux postremo ex antro pellem affert, in qua cranium et ossa iacent. Omnes ossa eadem tollebant nocte priore cum cantu ex fovea, qua macie atque fame fine hiemis consumptam composuere puellam. Mansit posthac dux sola, sacro lapidis cultro de ossibus ut carnem resecaret avitis ritibus arcanis. Acrius iam mulier, fronte recedente insigne gnatae caput atque maxillam fortem cum videt, exululat. Acrius et plorantque lamentanturque sodales, atque recordantur tamque puellae alacris tamque hilaris, cunctis dilectae, quae genetrici non nimium similis: Membra procera, sua quasi matrem habuisset natam eademque caterva, nec tam nasus ei planus et amplus erat quam genetricis, vox et acuta minus neque lingua tam rudis, absona tam. Barbara mater enim non umquam recteque videtur posse profari iam pulchreque sonos, saepe licet socii voces perquam illi demonstrarint patienter, multos ante annos cum abripuere grege illorum, qui non humana voce loquuntur, sed corvi ut crocitant - nec faciunt acubus vestes consutas calidas nervisque ferarum, pellibus involvunt horrida corpora sed; quin etiam ignorant, quidnam sit calceus: isti nudis incedunt frigora per pedibus - ; virginibus nam fecundis tam grex liberisque tempore egebat eo, spes alia ut melior nulla maneret eis. Aquilae nunc cum grege Magnae haec vivit longo tempore iam mulier; sagum habet, atque pedem consutus calceus ornat; venatura feras oblinit et faciem argilla, ut faciunt omnes; arcu atque sagittis patribus ignotis utitur ecce suis; maxima sed nunc spes illamque gregemque fefellit: progenies remanet nulla superstes ei. Defodiuntur humo infelix caput ossaque parva, herbis omnia dux deinde tegit magicis, omne puellae anima malum ut absit. Voce genetrix alta deplorat filiolam misera, altis vocibus omnes deplorantque puellam, spem gregis, et deflent. Cantica maestitia summa surgunt et lacrimis miscentur acerbis. En simul ante specum serpit homo in tenebris; mox alii accedunt. Aliena caterva videtur hisce locis: Profugi finibus ex aliis quaerentesque novas allecti denique sedes hac sunt ubere iam valle, ferae et volucres multae ubi cernuntur. Nutu taciti digitisque, ut venatores, bestia nulla potest quos audire, loquuntur: Nunc invenimus illos, hic qui habitant! Noctu tympana canticaque percipientes non frustra surreximus! Euge! Huc redeamus cras ante crepuscula clam, aggrediamur eos! Iam nostra haec vallis, amici, cras erit! At secum cogitat alter: ei tam multi esse videntur! Numqui acri sine pugna tam laetisque locis tamque bonis fugient? Perculit ecce animum brevius, quam micat ocellus, horrendum quoddam: Nuncne repente homines illos aggrediamur? Nocte hac ritum agitantes vim nullam metuunt… Intremit ipse simul: Umquam tale nefas mentem in potuisse venire! Quodquod numen adest his coliturque sacris, hoc numquam patietur inultum. Lingua, faveto! Rursusque antrum ad idem luce nova veniunt, intrant caute: Num quis adest? Tutum est: Neque tigris imminet hic nec homo. Deinde vident sub humo defossum esse aliquid nuper: Num praeda recens est? Ipsi etiam carnes sedibus in patriis sub terra sic dentibus a naribusque ferinis olim occultabant. Effodiunt avidi: Assa erit illa caro? Primum cernunt tamen herbas ignotas quasdam. Defodiunt homines herbas hic? Quam mirum! Apparent denique et ossa - ossa hominis! Quid est hoc? Terribile attonitus iam quoddam aspicit unus; vox iam faucibus haeret horrore adstrictis - ecce! Manu tremula parvam ostendit maxillam, spectantque sodales: Quid? Brevis et crassa est; forsitan ille fuit deformis, loco eo quem defodere infantem? Nonne bonum potius signum habeatur? Eis, hic qui vivunt, numina non favisse videntur. Denique, quid sit tam terribile, ecce vident: Rimae in maxilla apparent! Num culter abrasit carnes? Infantes grex vorat ille? Nefas horrendum! Devota est haec vallis! Fugiamus! Cum revenit Magnae vespere Grex Aquilae, ignotorum hominum vestigia cernit in antro multorum timidus – et, nefas horribile, ex terra effossa exstinctae sunt ossa puellae, herbae dispersae sacrae et ubique iacent! Hoc fecere homines an daemon? Talia possunt numqui audere homines? Hisce manere locis iam nullo atque habitare modo poterunt. Fugiendum est! Horrendo incolitur - clarius ecce patet iam solis radiis – infesto et daemone vallis. Arbore sub silvae postera nox agitur; prima luce novas ad sedes ingrediuntur longum iter et durum. Deinde relicta iacet fertilis haec vallis, vallis tam plena ferarum; iam numquam hic audent vivere abhinc homines. Conveniunt mammuthi grandes, rhinocerotes hirsuti, dammae: Ubera pabula nam hic crescunt, crudelis nec tamen imminet hasta sive sagitta. Homines saecula in omnia abhinc hosce locos metuunt; mirantibus ecce parentes enarrant liberis: Fertilis est, pueri, vallis quaedam et laeta, fruges multae ubi crescunt, bestiae errant multae – fallit amoena tamen vallis: Numina talem nam fecere maligna, esset ut allectis pessima pernicies mox hominum gregibus. Devotus nam est locus iste: Ossa aevo prisco rite sepulta hominis sunt ex terra effossa ereptaque more nefando. Enarrant simul haec atqui alii liberis: Vallis laeta est, sed devota est daemone, namque infantum carnem tempore prisco homines osse abrasam, ursorum ut, manducare solebant… Nostro errare aevo dicitur esse hominum; nostri sed non tantum, ut credo, aevi esse videtur. Hoc solaciolum non aliquantulum erit?
Scripsit
.
Retro ad:
Novissima editio Summum paginae