01 Marmite
MIRACULA IN VITA NOSTRA COTIDIANA
Salvator in operculo!
Multi nostrum salvationem sui
post mortem exspectant, nonnullis tamen miracula iam tempore
vitae mundanae inspicere licet. Ecce 36 annos nata incola urbis
Ystrad Cymbricae vallis Rhondda, Clara (Claire) Allen,
imaginem faciei Iesus invenit in operculo pyxidis plasticeae
liquaminis "Marmite", id est marmelatae e faece factae.
Miraculum evenit tempore, cum familia ientaculum modo comesura
erat. Clara liquamine illinere voluit panem tostum filio sui
praebendum, cum statim imaginem in reversa parte operculi
conspexit. Ut ait maritus eius, 37 annos natus Gareth: "Oculis
meis vix crediderim! Pueri totum liquamen comederunt, nos autem
operculum servavimus intactum".
Hanc autem imaginem faciei
Salvatoris in caudice arbusculae spinae albae repperit Indus (qui
non est tamen assecla fidei Hinduisticae) Sewdutt Maunick, incola
oppidi Burgess Hill Anglici comitatus Sussex Orientalis. Res
evenit, cum operabatur Maunick in domi suae horto atque subito
faciem hominis sibi inspicientis invenit in saepe viva horti.
Ipse nescivit faciem Redemptoris esse, eius autem uxor originis
Chrisitanae, statim in locum hunc clamore mariti invocata, omnino
de hac re non dubitabat. Eiusdem sententiae erat sacerdos femina
evangelicae ecclesiae, Elaine Thomas, quam mox in hortum sui ambo
adduxerunt, quae antistes imaginem monstrare faciem Iesus
confirmavit.
In Chicagia autem urbe US-Americanorum commeatus automobilium
consistere coactus est postquam in cuniculo quodam viario in
pariete apparuerat macula aquae, in qua multi cognoverunt
imaginem faciei Beatae Virginis Mariae:
Scripsit
|