INVENTAM ESSE MACHINAM AD CANES LAVANDOS
INVENTAM ESSE MACHINAM AD CANES LAVANDOS
Canibus mechanice lavari placere...
Francogallus quidam in Britannia vitam
degens, 31 annorum Romain Jarry, invenisse nuntiatur machinam
lavatoriam quae lavat... canes - docent acta diurna "Daily
News". Balneatio canis duret dimidia parte horae, quo toto
tempore quadrupes per fenestrulam vitream inspicere dominum aut
dominam sui potest atque, quod fortasse maioris momenti, ab hoc (aut
hac) inspici potest dum lavatur. Idea venit in mentem inventoris
Galli, cum automobilia in "balneis cunicularibus"
purgari conspiciebat, statimque cogitavit de cane loco autoraedae
in cuniculum invehendo. Hac mente motus machinam ad canes
lavandos, cui nomen Dog-O-Matic, mox struxit. Balneatio
ipsa canis fiat tempore nonnullorum minutarum, cetero autem
tempore animal siccescat. Jarry sperat proximo iam anno officia
lavatoria possessoribus canum se oblaturum. Canibus - asseverat
Gallus - lavatio in machina mea placet.
Iam constat pretium lavandi canis parvi erit circa 13 librarum,
mediae starurae canem lavatum iri 22 libris, at magnas bestias 31
libris Britannicis.
Ut scripsit quisdam internautarum, machinam Jarrianam octavum
fortasse miraculum mundi fore, praemio Nobeliano tamen donandus
erit ille inventor, qui ad cattos lavandos machinam invenerit.
Scripsit
|