Annus
2 0 0 9


CORPUS NON LAVANDO FILIUM A DEO POSCIT

CORPUS NON LAVANDO FILIUM A DEO POSCIT

Neque dentes purgat...

Kailash "Kalau" Singh est pater septem filiarum, minime tamen felicem se sentit iam diu volens etiam filiolum possidere. Ut talem habeat, 35 praeteritos annos corpus sui omnino non lavat, hariolator enim quidam ei dixit hoc modo deum Siva imploratum iri, ut prolem masculum donaret - nuntiant acta diurna "Hindustan Times".

63 annos hodie natus Kalau, qui vitam pergit prope ad sanctam urbem Varanasi (Benares), loco lavandi utitur praxi cottidiana uno in pede stans ante focum dum cannabim (marihuanam) fumat cantatque preces ad Sivam. Quod nominatur "lavatio ignea". Neque dentes purgat hos 35 annos.

"Idem esse ut usus aquae" - explanat naturam cottidianae praxis Kalau. "Lavatione ignea necantur bacilla pestilentia". Neque rituali lavationi in fluvio Gange Kalau adesse solet, qua re familia eius valde ei irascitur, praecipue cum hunc ritum sanctum facere negaverit fratre suo ante quinque annos mortuo.

Mores Kalau aliquantulum insolitae eum munere pristino privaverunt, in tabernam enim, ubi victualia vendebat, minus minusque in dies hominum advenere solebant. Nunc ergo agellum parvum arat prope aeriportum Varanesianum.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae