Annus
2 0 0 9


18.

18.857 NEGOTIATIONES UNO IN AEDIFICIO

Maxime capaces aedes mundi...

... esse sine dubio Ugland House in via Ecclesiae Meridionalis (South Church Street) urbis capitalis Insularum Caimanianarum, Georgiopoli (Georgetown). Quae domus contineat 18.857 negotiationes, in quorum numero tales maxime in orbe terrarum notae ut Coca-Cola, Procter & Gamble, Intel, FedEx, aut saltem officia harum regionalia. Quomodo id fieri potest? Simpliciter. Insulae Caimanianae paradisus vectigalis sunt, terra scilicet, ubi vectigalia solvenda sunt minima. Satis esse hic negotiationem de iure condere, aut iam conditam in tabulas Caimanianas referre, ut e luctu internationaliter accepto vectigalia minima tali negotiationi sint in his insulis solvenda. Qua re, secundum praesidentem Barack Obama, regimen civesque USA uno quoque anno miliarda dolariorum amittunt, nam haec pecunia aliter fisco US-Americano esset solutura. Omnino in paradisis vectigalibus - quorum praeter a Britannis administratas Caimanas maxime famosae sunt vicinae Insulae Virgineae - peregre in tabulis referri putantur 700 miliarda dolariorum societatum commercialium US-Americanarum.

Charles Jennings e cancellaria iuridica Maples and Calder, quae societas sola sua officia in aedibus Ugland House re vera (id est corporaliter) possidet atque aliis negotiatoribus adiuvat in divitias eorum in Caimanas movendas, respondet summo ductori Americano sese nullas technas in negotiis adhibere ullique homini licere sua vectigalia talis in locis solvere, ubi lege sui patriae id facere sinantur. Ex quo pateat societates internationales globalesve - etiam has, quae ex USA oriuntur - posse vectigalia solvere in Insulis Caimanianis.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae