SECRETUM CENTUM TREDECIM CHILIOGRAMMATUM
SECRETUM CENTUM TREDECIM CHILIOGRAMMATUM
Arca ferrata centum annorum
Duo incolae urbis Tulsa US-civitatis Oklahoma
invenerunt arcam ferratam vetustimam rubiginosamque, quae
continere potest thesaurum verum. Difficultas tamen in eo est,
quod iis nullo modo adhuc contigit hanc arcam aperire.
Secundum arcarum ferratarum peritos, tales ut modo reperta
fabricabantur spatio temporis a 1856 usque 1907 annum, sine dubio
ergo arcae esse plus centum annorum. Quia reperta est prope
ferriviam, ambo repertores putant eam fuisse praedam latronum,
qui saeculo undevicesimo (XIX) in Feris Occidentalibus equitantes
tramina vi adoriri solebant. His verisimiliter quoque non
contigit arcam aperire, ergo relinquere eam debuerunt prope ad
locum rapinae. Pendit arca 1.800 chiliogrammata, quod esse
circiter centum tredecim (113) chiliogrammis plus quam, secundum
peritos, pendere debeat, si vacua esset. Duo Tulsani sperant ita
se possidere 113 chiliogrammata auri aut fortasse nummorum aut
veterum titulorum bursalium, quorum pretium hodie caelum astraque
attingat.
Scripsit
|