Annus
2 0 0 9


Concordia procuranda est inter Hispanos utriusque

Concordia procuranda est inter Hispanos utriusque factionis, et victricis et victae sed non quocumque pretio

Concordia opus est cum apud gentes universas tum praesertim Hispanas, ex civili bello et diutina dictatura abalienatas et difractas, divisas et plerumque inter se dissentientes.

Hispanorum maximum incommodum divisio est inveterata in factiones duas, dextera et laeva quae vocantur, altera alteri opposita et de re publica diversimodi sentientes.

Dictatore tandem decesso, democratia pacta est inter victores et victos, seu heredes factionis utriusque. Sed quodammodo pactio haec emptio fuit, vel permutatio, pretio ab unaquaque parte soluto.

Victores ad legitimitatem democraticam accedebant, potestatem cum victis participantes. Nam potestas, de facto, ad arbitrium regiminis dictaturae superstitis exercebatur, nec valuit dictum ‘mortuo cane rabies cessavit’.

Lege Amnestiae promulgata, impunitas victoribus procuranda fuit, ne quis in posterum regiminis facinora ad iudices deferre vellet. Hoc est quod vocant sibi consulere et Hispani dicunt ‘curarse en salud’ (medicinam adhibere dum sanus sis). Huius legis gratia, Francismi crimina inulta per transitionem transierunt. Iudex Garzonius Hispanus qui dictatores exteros legibus obstringere valuit, idem non valuit legis pondus Hispano dictatori eiusque commilitonibus applicare, iam omnibus parricidis vita defunctis. Nuper Lex Amnestiae invocata fuit ut iudex Garzonius a persequendis sceleribus Francismi deterreretur, quod consecuti sunt. Quoquo modo delicta inulta manent, et amnestia oblivioni aequiperatur. Quasi oblivio venalis esset, quod secus est at ab re maxime alienum.

Sed his concessionibus utrimque factis nova instaurata fuit conviventiae politicae forma quae vocata fuit transitio.

Notare oportet haud parvum emolumentum conviventiae adipiscendae fuisse Hispanorum coacervationem in unam familiam políticam quae prudenter et caute extrema vitavit et ad ‘kentron politikon’ se contulit (UCD) Dextrum et laevum vocabula fere nefaria habita sunt et sermone cotidiano proscripta prout exitialia.

Sed inolescente libertate in dies et legibus diversis roborata, opportunum visum fuit ad amplificandam libertatem istam, lege sanciri factiones politicas non antea permissas, velut Communista factio. Quod magnopere displicuit Francismi fautoribus ac maxime exercitus veteranis militibus et ducibus.

Non defuere qui, a dexteranis civilibus instigati, democratiae insidias parare conarentur. Conatus rebellionis tandem erupit die XXIII februarii, anno MCMLXXXI, quo die A. Texerus e Custodiae Civilis Corpore mandatarius, in Senatum irrupit et manu militari parlamentarios obstringere intendit.

Ita tyrannis imbuta erat in animis eorum qui Francum sectabantur, ut parati essent patriam communem in exitium ruere ut vetera eorum privilegia conservarent.

Rex quidem Ioannes Carolus I arbiter fuit opportunus illa die et vere Patris Patriae officio functus est, democratiam tutus et suo restituens loco.

Inde necesse fuit coalitionem illam politicam dissolvere UCD nominatam. Dextera factio faciem suam ostenderat, vel potius os suum impudens, et haec causa fuit ut laeva aperte sese ostenderet pro democratia belligerentem. Vetus scissio denuo apparuit . Vim suam ostendens, laeva factio triumphum obtinuit proximis comitiis: exinde PSOE per duo quadriennia potestatem a populo concessam continenter obtinuit.

Sed corruptio orta et turpitudo quaedam inter sinistranos inrepsit, quae res puniendae fuerunt sequentibus comitiis ubi dexterani potestatem urnis sancitam obtinuere.

Tum sinistrani a dexteranis signum non dubitabile democratiae profitendae petiere quale fuit damnatio expressa et explicita dictaturae, quae res maxime congrua est democratiae cultoribus, ipsis potestate fruentibus a populo concessa. Qui ‘inter gladium et parietem’, ut dicitur, capti, comdemnare adnuerunt.

Sed damnationem hanc falsam esse demonstrarunt postea, et pedem retulerunt, in locum oppositionis reversis, cum in Parlamento Europaeo Francismum reprobare abnuerunt. Quod indicium haud dubium est re vera eos democratiae verae cultores non esse sinceros.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae