CITISSIME CARAE FIUNT IN ARABIA SAUDIANA MACHINAE SUTORIAE
MAXIME CARAE FIUNT IN ARABIA SAUDIANA MACHINAE SUTORUM
Bulla sutoria?
Biocolytae Saudienses nuntiant se investigare causas citissimi
incrementi pretiorium veterum machinarum sutoriarum - ut haec, in
photographemate, facta a maxime olim apud populum grata
fabricatrice, negotiatione Singer - quae venum nunc eant
etiam pretio quinquaginta milium (50.000) dolariorum Americanorum.
Quid fit? Insania pura? Machinae hae vix alicui usui
esse possunt praeter suturam. Causam "bullae" (nam tali
nomine linguis hodiernis nuncupantur inexplicabilia incrementa
pretiorum, ut praeterito anno pretia petrolei) hoc in casu
verisimiliter esse rumores machinas Singerianas continere
particulas 'hydrargyri rubri', quae substantia adhuc imprimis in
mentibus nonnullorum phantastarum exstat, creditur nihilominus a
multis adesse atque idoneam esse ad... arma nuclearia fabricanda.
In opppido Dhulum latrones in sutrinam quandam irruperunt, ut
nonnullas machinas abinde furarent.
In mentem venit exemplum machaerae Hispanicae (machete),
cuius pretium duplum factum esse olim spatio brevissimi temporis
ante comitia in Zairia habenda. Ut explanaverunt tamen diurnarii
agenturae Reuterianae, res tunc nullo modo ad "bullam"
spectabat, sed omnino explanari potuit pura ratione oeconomica:
tempore antecomitiali desiderium machaerarum, quibus uti in
disputationibus inter fautores factionum adversarum necesse erat,
naturaliter crevit. Quis tamen non est casus hodie machinarum
sutoriarum. Nisi certe hydrargyrum rubrum contra opiniones
scientificos re vera exstet atque sui emptores magnam pecuniam
offerentes sine difficultate inveniat.
Sed fortasse res non tam peius se habeant etiam tali in casu.
Praeter enim arma nuclearia fabricanda argentum vivum rubrum
ahibendum esse ad malas umbras malave spectra expellenda necnon
gazas in terra latentes inveniendas.
Scripsit
|